Spiritual Experiences (Odhner) n. 1369

Previous Number Next Number See English 

1369. Spiritus immundi et mali valde indignati sunt, et indignantur, quando eos non ut spiritum sanctum agnoscere voluerim, imo eo usque, ut minati sint me punire, initio ita minati, ut antequam scirem, me valde terrefecerint, sed postea instructus, audacter hoc coram toto coelo, audientibus angelis, dico, et qui vere angeli sunt, et spiritus sanctificati, ii id contestantur, quod nusquam velint Spiritus Sanctus dici, quia Sanctitas est Solius Domini. 1748, 14 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church