1373. Talis quidam involutus erat velo tali laneo, quod factum erat prope me, cumque se evolveret, delabebatur ad sinistrum longa serie, oblique versus terram inferiorem, et profunde, supra locum, ubi lignarii sunt, d alteram partem; demissus est in profundum, seque interea elevare visus, per contravolutionem {1}, et iterum versus profunditatem, sed incassum. @1 ms. contra volutionem$
1373a. Imo etiam manus ejus apparebant, quae solutae erant a corpore, sinistra manus primum, quae sursum tendebat, questus quod amitteret manum, post aliquod tempus, etiam videbatur dextra manus similiter [solvi], dictum mihi est, si non recipiat manus suas, et eae {1} revertantur ad corpus, quod incassum sit, sed usque quod potentiae propriae, seu suis viribus fidat. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ii$