1388. Quod a consortiis suis relictus sit
Postquam facies ejus deformis apparuit [1376], et sic quod talis esset, quia facies est index animi, et prius putarint, quod facie majestatis plena gauderet, ideo {a} contemtus ab iis, cum quibus prius fuit, et relictus a consortiis, et sic perlatus ad dextrum paulo supra caput, et sic ad stagnum, paulo deorsum per paulo declive. 1748, 15 Martius. @a h.e. tunc$