1393. De coloribus, per quos repraesentantur spiritualia
Quod per colores repraesententur spiritualia, notum est, ex iride, aliisque, et experientiis; ut sciatur, solum quod nigrum et album colorem attinet, niger color talis est ut absorbeat omnes radios, et inordinate sine ullo ordine circumspargat, inde nigredo; similiter malitia, quae per colorem nigrum repraesentatur, omnes radios lucis intellectualis absorbet, et inordinate circumfundit, ut nihil tandem lucis seu albi appareat. Color albus autem non recipit radios lucis, sed reflectit; similiter qui justificant semet, et in operibus ponunt justitiam, radios lucis intellectualis seu interioris reflectunt, nec admittunt; simile est circa alios colores. 1748, 15 Martius.