1404. Dictum mihi, quod haec significent, quod ii qui putabunt se in maxima luce constituti, quia docti, ii in summis tenebris erunt, at qui circumcirca, aut qui non ita sibi fidunt, quod ii in summa claritate erunt; nam qui in tenebris, erant ii, de quibus mundus crederet in summa luce fuisse. 1748, 15 Martius.