Spiritual Experiences (Odhner) n. 1432

Previous Number Next Number See English 

1432. Homo quidam, ex eorum incolis, mihi ostensus est, non absimilis hominibus nostrae telluris, indutus veste, colore obscuro coeruleo, quo significatur eorum animus, (wid {1} om armarna, nestan som hos oss, med sadana armar, som brukas i England, i stelle for handklaffar {a}); num homines eorum ita vestiti sint, non scio, vel an repraesentati sint eorum animi; hoc solum, cum repraesentarem iis postea talem hominem, in tali vestitu, dicebant quod noverit eos vel nos. @1 in ms. wid deletum sed linea pingui restitutum fuisse nobis videtur a$ @a = ampla circa brachia, fere ut apud nos, cum talibus vestium brachiis, qualia in Anglia in usu sunt sine manicis extremis (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church