1456. Spiritus telluris Mercurii a me nunc remoti admodum, per spiritus mecum loquuntur, dicuntque quod nunc congregati sint, seu conglobati, et quod nunc vadant extra sphaeram hujus mundi, in coelum stelliferum, ubi autument dari tales, qui non curant terrestria et corporea, quos quaerunt, et cum quibus esse volunt.