Spiritual Experiences (Odhner) n. 1466

Previous Number Next Number See English 

1466. Ii qui repraesentant doctos seu sapientes mundi, fassi sunt quod non desistere possint, et quidem quod vellent ut lingua sic periret-indicium {1}, quod sapientes mundi aegre queant instrui in his, quae fidei interiora et intimiora sint, et tametsi potuissent intelligere, usque non vellent, quia ii volunt, ex semet, et ex suis scientiis ea scire, et exponere; ssd quia fassi sunt, quod vix desistere possint, est sicut Dominus dixit, quod facilius sit camelum intrare per foramen acus, quam dives in Regnum coelorum [Matth. XIX: 24], per divitias ibi intelliguntur scientiae tales, ex quibus doctrina et sapientia humana. 1748, 17 Martius. @1 ms. periret, indicium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church