1474. Non tamen omnes coelestes angeli tales sunt, sed sunt quidam, quorum ideae non latius exspatiari sinuntur, sed ut {a} permaneant in idea affectionis, quae est vita omnium, nam sic regenerantur, caetera postea inde formantur, ita spiritualia eorum fiunt coelestia, nam inde sic trahunt originem, sic quasi succum, aut radicem, aut animam. 1748, 17 Martius. @a h.e. quam ut$