1483. quare sciant ii qui vivunt in mundo, quod post mortem ita fere cogitent sicut in vita corporis, nam ideae similes remanent, et quod omnes spiritus qui {1} circum sunt, percipiant quid cogitent, multo manifestius, quam homo alicujus loquelam, sic ut nullibi se subtrahere possit, quin omnia ejus cordis cogitata aperiantur; sed Dominus curam eorum habet, qui in fide fuerunt, illam, ut non exponantur eorum interiora malis spiritibus, qui tunc statim irruere conarentur, nam sunt qui nihil potius cupiunt, quam punire, ubicunque aliquid falsi aut mali audiunt aut percipiunt. 1748, 17 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$