Spiritual Experiences (Odhner) n. 1487

Previous Number Next Number See English 

1487. Quomodo spirituales ideae [inserviunt] in detegendis aliorum animis

Quia ideae spirituum, cumprimis bonorum, (ne dicam angelorum) pleniores sunt, et percipiunt quae in homine et anima, ejus animi sunt, ideo quoque, dum tales ideae a Domino, spiritui conceduntur, tunc scire potest, quales animi ejus sunt, et plura quae adhuc non possunt describi: sed haec a Domino, dum ea quae vera sunt, spectat. 1748, 18 Martius. Si a semet putant id habere, tunc falsa arripiunt, pro veris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church