1531. Exinde constare potest, quod nostrae telluris incolae et spiritus sint sensus externus, et quod corporei, et sic ad brutorum naturam plus quam ad humanam accedant, sicut ii quoque de spiritibus {1} nostrae telluris, dixerunt; sed quamvis in hac tellure tales sunt, usque tamen cognitiones veritatum fidei habent, quae inserviunt, quasi pro humo, in quibus inseminari possunt veritates fidei spirituales et coelestes, absque tali humo non facile inseminantur, et sic crescunt, veritates {2} fidei; quare etiam ii in coelum interius et intimius facilius veniunt, postquam exteriora, sunt devastata; et quia tales secum a vita corporis aliquid {3} trahunt, ii quoque pro ministeriis inserviunt instruendi alios, qui tales cognitiones ex revelatione non habent, quare Dominus nostram tellurem prae aliis amavit; ut enim ordo perfectus sit, coelestes veritates, et spirituales radicari debent in veritatibus naturalibus. Sed observandum, quod angelorum cognitiones et ideae sint indefinite profundiores ideis hominis, sed usque sunt radicatae in veritatibus naturalibus; veritates ita sibi mutuo succedunt et correspondent. 1748, 18 Martius. @1 ms. spiribus$ @2 ms. crescunt veritates$ @3 ms. aliqui$