1544. Societates eorum sunt variae, quod constare potest exinde, quod unusquisque suismet associari possit, sic per tellurem istam quasi societatem communem angelicam interioris coeli constituunt, cum varietate, sed cum discrimine, quod interiora sociorum per exteriora eorum agnoscant, et sic non eo modo quo spiritus et angeli per idearum sphaeram, quam {1} quidem judicant secundum suum {2} captum, sic quoque ab externis animae et spiritus. @1 ms. quae$ @2 ms. suam$