1553. Cum itaque disparui, tunc putabant, (sicut putant), me in puteum delapsum esse, cumque me quaererent in puteo, demiserunt contum transversum, pendentem e fune, quem extrahentes putant, quod insisteret {1} conto isto et sic extrahendus; vidi contum quod extraherent, sed quia nullus insistebat, dicebant, quod ibi non esset {1}, quaerentes sollicite ubi essem, erant tunc in suis repraesentationibus, sicut somni, quia non in consortii mecum vita. @1 sic ms.$