Spiritual Experiences (Odhner) n. 1570

Previous Number Next Number See English 

1570. Ii sunt qui {1} glandulas cutaneas constituunt, qui duplicis generis sunt, unum cum sensu, alterum absque sensu, qui cum sensu sunt ii qui explorant ex suamet dictione seu loquela, num ita se res habeat, sicut glandulae, num alluentia talia sint, ut ea agnoscant, caeteri qui absque sensu sunt ii qui affirmant, et putant quod ita sit, ita id audacter affirmant. @1 ms. quarum vel quorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church