1575. Quomodo repraesentationes a coelis descendunt
Vidi quendam hortum cum porticibus, amplum, in quo arbores, sicut mihi dicebatur, foliis insignitae, sed absque fructu; quaesivi, quomodo spiritus talia repraesentare possent, sicut caeteras {1} repraesentationes, quae permultae sunt. @1 ms. caeterae$