1578. Caeterae repraesentationes similiter, sicut eorum quae sunt Regni animalis: tum etiam terrestrium, sicut sylvarum, camporum, fluviorum, montium, quorum animae inquirendae sunt in sensu interiori, intimiori, ac intimo. Nam a coelesti, quod est anima, formatur spirituale, a spirituali naturale, a naturali materiale, triplicis Regni. 1748, 20 Martius.