1606. Praeterea philosophica quae obscurant mentes humanas, sunt quoque tales formae ratiocinationum, quae ad regulas artificiales rediguntur, tametsi veritates tam perspicuae sunt, ut unusquisque absque talibus clare perspicere possunt {1}; ii [philosophi] tunc finiunt, et obscurant ita intellectualia, ut etiam vera percepta in dubia continua vocentur. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$