1615. tertia actio coeli communis erat in cordis systole et diastole, quae percipiebatur manifeste, at mollior quam usquam alias, ejus pulsationes erant similes animationibus, in mollitie, sed tempora sicut cordis solita, regularia, intra animationis vices, circiter tria, usque tamen talia, ut desinerent in pulmonica, et sic quodammodo pulmonica regerent: pulmonica tempora erant communia {1} cordis, sic ut composita cordis, fines temporum cordis desinebant in pulmonica, et se quasi habebant sicut motiones gyrorum angelorum, de quibus alias [489-91, 600-08]; at vero quomodo ordiantur pulmonica, non potui percipere, sed quomodo se insinuent in pulmonica, ad finem cujusvis animationis id quodammodo observare potui; quare cor refert coeleste, pulmones {2} autem spirituale, eorum similitudo est, quomodo coeleste influit in spirituale: vices pulsus cordis erant ita observabiles, ut singula numerare possem, molles et regulares;
@1 inclarum in ms.$ @2 imperfectum in ms.$