Spiritual Experiences (Odhner) n. 1623

Previous Number Next Number See English 

1623. Quomodo induratio apparet

Legitur, quod induratum sit cor,'' passim; induratio quoque manifeste apparet, imo sentitur, non quidem in corde, quia cor significat id quod ad affectiones pertinet; quare est, ubi principia, nempe in cerebro; animae, dum post obitum, in mundo spirituum apparent, cerebra quorundam apparent quasi indurata, ut alibi videas [862, 958, 1023], sic {1} ut extima crusta sit quasi dura, conglutinata-hoc {2} conspicitur idea spirituali, ac ita plane exhibetur-quae {3} mollescet {4}; ita est absque fide; similiter in me quoque dabatur experiri, nempe quod ad sinistram partem cerebri sentirentur durities, tanquam nuclei majores duri, qui obtuso seu muto dolore afficerentur, et mihi dictum, quod inde percipiatur, nempe ex obduratis, quod adhuc sint, quae non verae fidei sint; inde apparet, quod actualiter durities existat in organicis, quando non fides, et quo major obduratio, eo minor conscientia, sic ut qui nihil conscientiae habeant, quae apparet in anxietatibus, videtur cerebrum talium post obitum extime induratum, quod prius {a} mollescet, quod fit cum doloribus et cruciatu. 1748, 21 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$ @2 ms. conglutinata, hoc$ @3 ms. exhibetur, quae$ @4 ms. mollescet alieno stylo in mollescit mutatum$ @a = primum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church