Spiritual Experiences (Odhner) n. 1625

Previous Number Next Number See English 

1625. De scientia angelorum

Solum de scientia angelorum interioris coeli, pro exemplo serviat solum scientia in corporis structuris et formis, dum enim agitur de viscere quodam corporis, quocunque, non solum scire possunt omnem visceris structuram, et operationem, sed omnem experientiam, quamcunque anatome in minimis detegere possit, num vera seu genuina, sed etiam scire in instanti, num ea, quae de singulis visceribus perhibentur ita sint {1}, imo perplura interiora, quae nusquam aliquis ex humano genere nosse potest-quod {2} aliquoties expertus-tum {3} quae correspondent in spiritualibus; scientia eorum tanta est, ut si nossent homines, stuporem moveret, tametsi [hi angeli] nusquam talia in vita corporis tractaverint; sequitur enim quasi sponte ex eo, quod norint, intellectu a Domino, donato, quomodo se habet maximus homo, in communi et partibus, sic ut videatur iis quasi innatum, quod nequaquam ita scirent, nisi totum coelum referret integrum hominem, cum ejus partibus singulis, et nisi Dominus esset vita istius hominis, sic Ipsa vita, et universum coelum, organicum; quare organico talis scientia a Domino, inditur. 1748, 22 Martius. Ita in principiis sunt, et a principiis seu interioribus ac intimioribus, ea quae extra sunt seu infra, scire possunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$ @2 ms. potest, quod$ @3 ms. expertus, tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church