1633. Ex his constare potest, quodnam discrimen est inter veram sapientiam, et imaginariam, tum inter sapientiam quae a Domino donatur, et quae proprio conatu comparatur, quodque illa per viam priorem insinuatur, sic plena, ac plene formata, haec vero per viam posteriorem, quae constricta, clausa, non formata, proinde [quodnam discrimen] inter utriusque fidem, et quod qui non in fide salvifica, quod nequaquam percipere omni suo intellectu possit, quomodo salvifica fides in his et similibus se habet, proinde quale coelum est; cum tamen haec in coelis tam nota sint, manifesta et clara, ut nunc dicunt, ut potius admirentur, quod genus humanum tam insipiens sit, ut id ne quidem intelligere possit, cum tamen res se sic habeat. Talis est Fides in coelis, et talis doctrina fidei, talis doctrina eorum qui in fide sunt.