Spiritual Experiences (Odhner) n. 1637

Previous Number Next Number See English 

1637. Quod spiritus nihil boni ex se agere possit

Audivi spiritus loquentes inter se, ut boni fierent, dicebant quod vellent precari Dominum, ut boni fiant, sed id non potuerunt, quia sic ex semet, nescientes quid petant; tunc dixerunt, quod {1} vellent jugi {a} cogitare de Domino, sed quoque hoc nihil efficeret, quia ex iis, dein dixerunt, quod vellent acquiescere, et exspectare liberationem, sed quoque id non licuit, quia ex iis, ita obstupescentes et confusi, dicebant, quod nihil quid facerent, tunc scirent {2}; et praeterea dicebant, quod homini id concessum sit, non spiritibus, qui in alio statu sunt; inde constare potest, quod quicquid ex iis, nihil boni insit, proinde quod nihil eo obtinere possint, sed solum, quod ex Domino. 1748, 22 Martius. @1 ms. quod quod$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. sciret$ @a = juge$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church