Spiritual Experiences (Odhner) n. 1650

Previous Number Next Number See English 

1650. Postea loquebantur adhuc magis continue, sic ut voces vix perciperentur, sed erat quasi continua idea, tametsi inde a me formarentur voces, sed ita ut non attenderentur, sicut dum homo absque ulla reflexione vocum, solum attendit ad sensum, tunc apparent voces, tanquam non essent, hic tametsi similiter, usque cum differentia, quod perciperem voces quasi disparere, et sermo sic continuatus per solas ideas, usque intelligibilior, quam si auditae fuissent voces; haec loquela magis adhuc continuis ideis constans, seu sicut idea continua movebat quoque totam faciem, sed originem habebat ab oculis, et sic circumcirca; sic erat haec loquela interior priori. Loquebantur quoque de loquela tali cum suae telluris hominibus, nempe quod sic cum melioribus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church