Spiritual Experiences (Odhner) n. 1656

Previous Number Next Number See English 

1656. Exinde constare potest, quomodo se res habet in universo coelo, et terrarum orbe, quod praemittatur spiritus, qui praeparat viam, angelis venturis, quodque is timorem incutiat, atque moneat, ut humaniter excipiant angelos venturos, tum quod spiritus iste interloquatur durius, quodque is dicat, se non intelligere quid loquerentur angeli, et postea in meliorem statum redactus, quod diceret se intelligere, et quod jugiter adsit, et sic jugi {a} animum praeparet, atque avertere conetur ea, quae inhumana sunt, seu indigna. Exinde manifeste constare potest, quod sicut in universo coelo et terrarum orbe, talis mos sit, ut praenuntius sit, quod sic etiam Johannes Baptista praemissus, annuntians adventum Domini, et quod res se similiter habuerit cum illo, ac Domino, ac se habuit cum hoc spiritu et angelis, tum quod Johannes quoque dubitaverit, quia non intellexit quid dixisset Dominus, ut legitur, et quod postea melius instructus esset, sic perciperet, sicut spiritus dum auri admotus est [1655]. Similiter quod sermo Domini talis esset-nempe {1} quod interiora contineret, et sic magis interiora, sicut in Evangelista Johanne legitur, et quod tandem ea loquutus, quae {2} non intellexerant, sic adhuc interiora, quae erant sicut ea, quae atmosphaerae et aurae, ut dictum [1653]-mihi {3} apparuit. Sed usque erat loquela externa, nempe per viam externam insinuata. 1748, 23 Martius. @1 ms. esset, nempe$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$ @3 ms. dictum, mihi$ @a = juge$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church