Spiritual Experiences (Odhner) n. 1662

Previous Number Next Number See English 

1662. Quod memoria hominis integra remaneat in altera vita

Animae in altera vita, quidem memoriam particularium seu corpoream, cui ideae mere materiales insunt, amisisse videntur, quia nihil excitare possunt ex ea memoria, cum plena usque percipiendi, loquendique facultas sicut in vita remaneat, sed res se ita habent {1}, quod Dominus ita ordinaverit, ut anima non quicquam ex ea memoria depromere possit, tunc enim excitaret eadem quae in vita, et similiter viveret, ita non potuisset perfici, sed usque manet ea memoria, sed non agens, verum patiens, excitari potest ab aliis, nam quicquid in vita egerunt, tum quae viderunt, quaeque audiverunt, cum ea iis dicuntur cum idea simili, tunc illico agnoscunt, et sciunt manifeste, quod talia loquuti, viderint, et audiverint, quod tam multis constat mihi, ut plures paginas implerem, si talia confirmarem; cum itaque res se taliter habet, constat quod memoriam suam omnem particularium retineant, sic ut nihil usque amiserint, solum quod ex ea nihil depromere possint, ex causis ut dictum, quia nunc perducuntur in vitam, et sic quod ex suis non amplius agant; animae nequaquam aliter sciunt, quam quod ex sua memoria loquuti sint, et quidem quandoque loquuntur, sicut audivi, verum ex memoria interiori, per quam excitantur ea quae in memoria corporea sunt. At quomodo sic loqui possint, imo praedicare, est res alius indaginis, id confessi sunt, quod obliti sint rerum particularium, quod indignati, solum ea iis dabatur meminisse, quae ex mea memoria potuerunt excitare, praeterea excitant spiritus ea, quae in mea memoria sunt, et sic loquuntur, convenienter suaemet vitae quam a vita corporis secum traxerunt-nam {2} aliud non possunt excitare-et {3} cum varietate, secundum statum vitae in quo sunt, qui status inducitur per societates, quibus inseruntur, ita tunc aliter loquuntur; et quia ex vita suorum amorum loquuntur, et ea vita satis manifeste apparet, ita excitari possunt multa ab aliis spiritibus, quae agnoscunt, et sic in memoriam eorum quae loquuti sunt, viderunt, et audiverunt, excitantur: sed omnia haec Dominus Solus dirigit. 1748, 23 Martius. @1 nisi legendum habeat$ @2 ms. traxerunt, nam$ @3 ms. excitare, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church