1665. Postquam inde solutus ad latus meum dextrum pervenit, et mecum loquutus dicens quod talis in vita fuerit, sed usque loquutus cum pudore, ut suspicere non amplius ausus esset, nec ideo voluit recedere a latere; dixit etiam quod ita laceratus esset, ut putaret nihil cohaerere, sed usque modeste loquutus, poenituitque eum, quod talis fuit, quare is nec tantum cruciatus passus est, ac alii, qui lascivam talem vitam egerant. 1748, 23 Martius.