1684. Continuatio de spiritibus, qui nolunt se vixisse in corpore Spiritus alius telluris {1}
Quaesivi eos, quomodo ita aestimare et amare [possint] ea quae apud eos, sicut domos, et arboreas aedes, cum tamen aversentur corporea, usque adeo, ut interesse nequiverint iis, qui corporibus suis intendunt, aliquantum haesitabant, et nesciebant {2} quid responderent, tandem dixerunt, quod illa, de quibus dictum, eorum coelestia sint, et quod sic in coelo suo similibus delectentur, nam in vita corporis, aedes arboribus constructas superne, coluerint sicut coelestia, quodque noverint talia in coelo esse; nam cum nullis amoribus, sicut nostrae telluris incolae feruntur, nempe possessionibus, opibus, aedificiis, pompis, lauto victu, ac splendido vestitu, nec societatum numero, quia domus per se vivit, ideo, nihil aliud aestimare et amare possunt, quam talia {a}, et inde non sequitur, quod corpora sua aestiment. 1748, 25 Martius. @1 fortiter in utroque margine in ms. postscriptum$
@2 ms. nescibant$ @a h.e. domos, et arboreas aedes$