Spiritual Experiences (Odhner) n. 1699

Previous Number Next Number See English 

1699. De plagis

Mirabile est, quod in mundo spirituum, ita quoque in coelis, singula quae fiunt, et ubicunque {1} sunt genera et species, teneant suas plagas, sic ut nusquam eas mutent; ita ut dum quidam {2} spiritus, aut aliqui angeli comparent, aut quicquam existit, in suismet certis plagis fiant, plagae se habent respective ad corpus humanum, quando cognoscitur ubinam sunt, respective ad corpus, sciri potest, quinam sint, et quales sint; tametsi quoque dissimilia in eadem plaga existunt, usque {3} ex aliis signis cognosci potest, quid sit, et quales sint, et hoc nusquam fallit: sicut ubi stagnum est, ubi Gehenna, ubi spiritus immundi, qui in tonna, qui colon constituunt, ita in reliquis omnibus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ubinam$ @2 ms. quinam$ @3 J.F.I. Tafel utque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church