Spiritual Experiences (Odhner) n. 1704

Previous Number Next Number See English 

1704. Quae regnant in mente hominis, aut spiritus, aut angeli, eo flectuntur omnia quae audiunt

Hoc commune est, ettsic unicuique notum esse potest, quod dum aliqua cogitatio, affectio aut cupiditas regnat in mente, tunc omnia quae fiunt ab aliis, ac [quae] audiunt, eo flectant, proinde ii qui lascivi sunt, de quibus prius [1663-65, 1694-98], quicquid audiunt, in lascivas apud eos visiones, et ita in lascivas expressiones: ita in caeteris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church