1723. Ii constituunt membranas interiores hominis, quae spatiosae sunt, quare etiam multi tales, seu cohortes; nam membranae non aliter sunt, nec alium usum praestant, quam quod sint vires passivae, et agant id quod vires activae iis infundunt; de iis creditum est, quod constituerent pleuram, quae circumit cameram thoracis, et per pericardium insinuat se pulmonibus, et sic transeunt in pharyngem et laryngem, quae est organum loquelae, sicut etiam pulmones, quos pleura cingit, et quorum {1} constituit tegumentum. @1 ms. ejus$