Spiritual Experiences (Odhner) n. 1731

Previous Number Next Number See English 

1731. Ii enim iterum mihi repraesentati, qualis eorum cogitatio est, tum ex aliis, quod nempe simpliciter excipiant ea quae dicuntur, non quidem cum sensu externo nec cum interno, sic tamen, ut angeli inde queant haurire ideas interiores: tales erant, dum orationem Domini oravi, quorum tunc cogitatio mihi exhibebatur, nam omnes quotcunque sunt, spiritus et angeli, quales sunt, ex oratione Domini, sciri possunt, quales nempe ideas tunc habent, quorum ideae, mihi passim tunc repraesentatae; horum itaque sensus erat talis, ut angeli inde potuerint haurire ideas pleniores, molliores erant, nec clausi, sicut idea spirituali constare potest, ita quasi intermedii inter sensum exteriorem vocum, ac interiorem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church