1740. Praeterea sunt quidam etiam qui interiora tunicae cutis constituuntt satis probi, putantes, quod ex se proficiscantur ea, quae ex iis qui constituunt cutem externam, sic sibi attribuentes plura, quae eorum non sunt, fueruntque ii in vita, qui sibi attribuunt multa, tanquam ab iis profecta, quae tamen eorum non sunt, non quidem ex tali amore sui, ut praeferant se aliis, sed ex cupidine quadam, et quasi amaenitate, ex variis causis; cum iis loquutus, et probi fuerunt, capientes quae dicebantur, solum in iis insaniebant, quod putarent a se facta, quae ab aliis. 1748, 27 Martius.