Spiritual Experiences (Odhner) n. 1750

Previous Number Next Number See English 

1750. Tales etiam, si eis licet, totum hominem occupare cupiunt, adeo ut, si potuissent, cuperent hominis vitam ejicere, et sic intrare, ut vivant in alterius corpore, secundum phantasias quorundam, tempore dum in mundo fuit Dominus; quod etiam id cupiant, quoque mihi ostensum est: cuidam dixi, quod id impossibile sit, et demonstravi manifeste, nempe quia homo est organum, et interiora ejus sunt formae organicae, quae ab alius formis organicis nequaquam occupari possint, nec mutari in alius; putantes forte, quod interiora eorum esset solum vita, sicut flamma, sed immensum falluntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church