1753. Quod similia existant quoque apud spiritus, quae {1} induci possunt spiritibus ab hominis imaginatione, multis experientiis testari possum, iis nempe repraesentare aedificia, hortulos, et amaenitates, tum prata, et similia, et nisi tunc iis daretur reflexio, quod talia sint modo repraesentationes inductae ab aliis, spiritus prorsus nihil aliud scirent, quam [quod] {2} talia essent, quod aperte fassi sunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 sic J.F.I. Tafel$