1756. Nisi homo in fide est in Dominum, facile inducitur credere, quod tales visiones sint e coelo, et similia, cum tamen sunt diaboli, nam ne quidem distingui a veris visionibus, aque veris miraculis possunt, nisi ab iis, qui a Domino ducuntur; sed hodie talia vetita sunt, in vinculis enim tales turbae detinentur, ut ultra vagari non iis liceat, quam iis ex certis causis permittitur. 1748, 28 Martius.