1767. Observatum etiam est, quod in circumrotatione eorum in orbitae speciem, quoque conati sint attrahere in suam rotam quoque alios, nempe insontes et innocentes; sic ut iis nihil curae sit, quemcunque in perditionem trahere, dum ii perire sibi videntur.