1771. De iis qui in inferiorum terra
In terra inferiorum sunt plures mansiones seu plura loca, ubi ii tenentur, qui praeparantur, de aliquibus, videatur alibi [cf. 1741]; sub pede sinistro fere, paulo antrorsum, satis ad multam altitudinem, tenentur in obscuro plures, qui in statu paene medio sunt inter vitam corporis et ejus somnum, ac ibi perparum cogitant, modo per vices reminiscuntur eorum, quae in vita ex imprudentia male egerant, sed non quidem ita, ut inde torqueantur conscientia, nam tales ibi [sunt], qui non ex meliori conscientia aut ex proposito malum egerant, sed usque malum patrarunt, sic ex imprudentia, nam quod malum fuerat, id nosse in vita corporis potuerant, nam sic instructi sunt ex Verbo Domini, sed Verbum Domini, post capta eorum principia, non amplius penetrare potuit, quia in vitae suae imprudentia perseveraverint.