Spiritual Experiences (Odhner) n. 1783

Previous Number Next Number See English 

1783. Dictum mihi est, quod tales fuerunt, qui olim integros exercitus necabant, sicut legitur in historicis Scripturae [cf. Jud. VII: 22, I Sam. XIV: 20, II Chron. XX: 23], quibus insanias intulerint, nam in cameras eorum cerebri illico irruerunt, et tunc terrorem incusserunt, et sic ut unus necaret alterum; quod terrorem etiam potuerint incutere, dictum est, hodie autem non nisi paucum: rarissime hodie aliqui eorum relaxantur vinculis, modo cum aliquis talis est, ut permittendum potius, ut pereat corpore quam anima, et nisi periret corpore tali modo per insanias et sui necem, non potuisset non perire in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church