Spiritual Experiences (Odhner) n. 1796
1796.
Quomodo repraesentantur naturalia angelorum coram spiritibus
Qui angeli sunt, non reflectunt ita super ea, quod vestibus induti sint, sicut {1} animae recentes, qui in vita corporis, multum
delectaverant se ornatu vestium, ii in altera vita ex phantasia, dum ii reflectunt, putant se indutos similibus ac in vita corporis, in quibus placuerint, tales indeae tam iis vivae sunt, ut cum
dixerim iis, quod non vestibus in altera vita induantur, tunc omnes, quaecunque recens e vita venerunt, miratae sint, et non nisi erat phantasia quorundam, ut putarent se tactu sentire posse, quod vestibus
induti essent, sed phanbtasia ista tempore abolentur, et sic venit idea alia, quae fere nulla est vestium, vix corporum, ut vocant. @1 ms. spiritus,$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church