1802. Qui primum genus humorum referent, sunt ii de quibus prius [1791-94], nempe, qui in dissidia, odia, pugnas, sic in perniciei varia genera detrudunt alios, ut ii dominintur, suntque ut dictum [1792], ad mediam altitudinem supra frontispicium, cum quibus loquutus sum, eorum poena est, quod simili fere modo torqueantur, sicut humor iste, inter meninges, per fluctuationes majusculas, quas adhuc aliter non percepi.