Spiritual Experiences (Odhner) n. 1810

Previous Number Next Number See English 

1810. Ita sunt subtiles, ut vix sciverim, aliquoties, quod imperarent {1}, nam clandestine agunt, imo dum inter se loquebantur, non audire aut percipere, quid loquerentur, mihi dabatur; dicebatur ab aliis, quod nefanda essent consilia eorum, et talia, ut nusquam aliquis hominum credere potuisset, sicut quod per magias, et diaboli {2} artes et opem pervenirent illuc quo intendebant, neces proborum pro nihil aestimabant, dominum {a}, sub quo imperare vellent, tantopere contemnebant, ut prorsus vilipenderent, indignumque haberent. @1 ms. imperararent$ @2 J.F.I. Tafel diabolicas$ @a cf. A.C. 4227:2 ut et indicem sub Superbia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church