Spiritual Experiences (Odhner) n. 1812

Previous Number Next Number See English 

1812. Sunt itaque ii, qui vocandi spiritus spurii, seu in quibus nihil vitae, modo duriora conglutinata, seu materialia interiora, quae sanguinem puriorem intrant, absque ordine; ita sunt venena potius sublimata et subtilia, quam spiritus animalis seu sanguis purior; eorum effectus est, ut ubicunque veniunt, figant caetera, frigus iis inducunt, sic torporem nervis, et singulis partibus, sicut cerebris, fibris eorum, cavis, ita quoque corporis, inde torpores, phtises {a}, obstructiones interiores, ex quibus erumpunt gravissimi et perplurimi morbi, nam sunt eorum causae interiores. @a = phthises$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church