Spiritual Experiences (Odhner) n. 1827

Previous Number Next Number See English 

1827. De hominis interioribus

Loquutus sum cum spiritibus de interioribus hominis, et quod hujus saeculi eruditi nihil sciant praeter distinguere hominem in internum et externum, non ita ex scientia, sed ex Verbo Domini, praeterea {1} distinguunt solum inter corpus et animam, et de iis disceptant, nempe quid corpus, et quid et quae anima; nescientes quod in homine singula se habent sicut in coelo; dictum est, quod ad corpus solum pertineant sensus externi, tum voluptates sensuum, ut et appetitus; quod proprie est corpus; nesciunt quod naturalis quaedam mens datur, quae paene similis est brutorum animo, nam ejus sunt cupiditates, phantasiae, imaginatio, cui a philosophis attribuuntur ideae materiales, haec distincta est a corpore {2}: praeterea est mens adhuc interior, seu intimior, quae est vere humana, nam non datur in brutis animalibus, ejus est intellectus et voluntas, quae quod intimior {3} seu superior, inde clare constat, quod homo cogitare, et inde velle possit, quod animal brutum nequit, tum quod illa imperare possit mentis naturalis concupiscentiis; quisque novit, quod dum cupiditates auferunt hominem, quod reflectere possit super eas, et sic inhibere, hoc est, iis imperare, quare mens haec intimior est. Praeterea adhuc datur intima mens, sicut in coelis, ubi intimum coelum, quae describi nequit-nam {4} notum est, quod ea quae cogitationis sunt, regantur ab intimis, quae exprimi nequeunt, qualia sunt-et {5} quae cogitationi indit facultates ejus: ita homo correspondet coelis: sed haec quia ab ideis eruditorum, remota sunt, quia disceptant modo de iis, num sit, et quid sit anima, ideo nullam ideam tamdiu habere possunt, de ea qualis sit. 1748, 3 April. @1 imperfectum in ms.$ @2 in ms. corpore, cum e imperfecto in corpore: cum e meliori emendatum$ @3 exitus inclarus in ms.$ @4 ms. nequit, nam$ @5 ms. sunt, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church