1838. Quod detur indignari bene
Indignari bene, seu fortryta godt {a}, datur quoque, quod est amoris, sicut infantum quorundam, seu innocentium cum indignantur, hoc monstratum mihi est per genus quoddam spirituum, qui boni, sed indignati, quod non simul essent, dum obtinebatur quoddam aliis delectabile; sed unde illi spiritus nondum scio, loquutus paulo cum iis, et sunt boni, inde scire potui quod detur indignari boni; nam percepi indignationem eorum, et in faciem meam {1} eam indiderunt. 1748, 5 April. {2} @1 ms. mea$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. Martius$ @a = indignari bene (verba suecica)$