1844. Quod universum coelum et terra in genere et in specie, a sphaera, prodeunte a Domino, regantur, inde manifeste constare potest, et sic arceri iniquitates et malitiae, et hebetari, ne quicquam possint, satis inde sciri potest: fuerunt enim spiritus mali, qui dum venirent intra sphaeram, neutiquam ibi vellent morari, quia iis fastidiosa erat, et ii quasi in angustia, quare inde recedere debebant, ita quomodo arceantur mali spiritus, ne intrent in hominem universi, quoque sciri potest, praeter perplura alia.