1850. Quomodo repraesentantur ii, qui per humiliationes et supplicationes mereri coelum putant
Sunt qui per supplicationes mereri coelum putant, et tamen non pro aliis, minus pro omnibuu, sed solum pro semet precantur, sic etenim eorum preces non audiuntur; nisi forte in terrenis; repraesentabatur talis, supra planum oculi dextri, aliquantum dextrorsum ad mediam distantiam, quod capite tenus usque ad pedes, quodam linteo spurco erat circumtecta, sic ut facies et caput non appareret, erecta stans, dein se prosternens, ad humum repens; sed erat haec humiliatio ex semet, quare per saccos, paene similes, humiliatio quorundam agebatur.