Spiritual Experiences (Odhner) n. 1852

Previous Number Next Number See English 

1852. Quod spiritus non sciant aliter ac sint homo

Praeter ex plurimis aliis idem constare potest pro certo inde, quod spiritus, qui mecum loquutus, contestetur, se non aliter scire, quam quod esset ego {1}, quoties non reflectitur super id, sed reflexiones penes me fecerunt quod nossent se esse spiritus, separatos ab homine: verbo absque reflexione nihil aliud sciunt, nec datur reflexio nisi apud eos, qui cum iis loquuntur, et responsum dant, tum cum aliis; reflexio absque hominis loquela cum spiritibus quidem datur, sed hoc fit a Domino. 1748, 6 April. @1 ms. esset quod ego$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church