1854. Similiter ac spiritus, qui inducebantur credere, quod Aharon et filii ejus sanctus esset, quum lavasset pedes et manus, et indutus esset amictu isto sacerdotali [Exod. XL], utcunque erat conspurcatus; solum erat persuasio ab externis de internis, quod sanctus esset, ideo omnia ita externe instituta sunt, ut spiritus persuaderentur. 1748, 6 April. Erat {1} in omnibus repraesentatio Domini, tam in amictu et caeteris, quae faciebat. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Erant$