Spiritual Experiences (Odhner) n. 1858

Previous Number Next Number See English 

1858. Qui intimioribus Verbi delectantur, eorum calor adhuc interior est, seu intimior, quem quidem percipere aliquantisper mihi dabatur, sed quia sensus meus in iis obtusus erat, non ita percipi potuit, sicut est, dicebatur enim, si eum perciperem, quod non possem vivere in corpore, nam intimiora medullae tenet: et quia talis, pauxillum frigoris potius in externis percepi, at intrinsecus aliqualem ideam caloris; ejus regio est a lumbis, seu a medio inter lumbos, et sic sursum versus pectus et sinistrum brachium ad manus, et deorsum in sinistrum pedem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church